monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 63
{XXXIII} neque enim Aegyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. quin et vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis miscent; prodest et infusa crebro ictu.